monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 6
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Dominus Christus Patri gratias agit per dispensationem, qua resurrexit a mortuis. Nam exaltabo dicit, latius innotescere facio, quod sancta Verbi incarnatione gloriosaque resurrectione completum est. Quanti enim ante hoc tempus Dominum spiritualiter cognoscere potuerunt, nisi eius adventu veritas promissa claruisset? Sed homo ideo exaltare valuit nomen Altissimi, quoniam ab eodem constat assumptus. Nam quemadmodum potuisset aut occulta Dei prodere, aut iudicia Dei futura narrare, nisi virtute coelesti, qua praevaluit, sua Patrisque secreta revelare? Sequitur nonnulla quaestio: Nec delectasti inimicos meos super me. Quomodo enim non sunt delectati inimici eius, quando eum colaphizantes dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit ? et iterum stantes ante crucem dicebant: Vah! qui destruit templum, et in triduo reaedificat illud ? Quemadmodum etiam non sunt delectati, quando super vestimenta eius miserunt sortem? Sed haec fugitiva inanisque laetitia in poenitudinem illis tristitiamque conversa est; dum eum post triduum viderunt resurgere, quem speraverunt communem interitum reperisse. Delectasti vero posuit, pro delectare fecisti. Quae figura dicitur hypallage, quoties aut genus, aut verbi declinatio commutatur. Super me autem dixit, postquam de hoc mundo transivit; tunc enim et inimici tristes effecti sunt, et devoti gaudio magno floruerunt.